monumenta.ch > Hieronymus > sectio 29 > sectio 16 > 46 > sectio 13 > sectio 9 > sectio 12 > sectio 5 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 3
Alius quoque. Nullum numen habes si sit prudentia; sed nos Te facimus, fortuna, deam, coeloque locamus. Cato quoque, licet verum non agnovisset Deum, gentiumque superstitionibus aberraret, in Lybia tamen Iovis, quem colebat, contempsit oracula, se ad ea quae sibi gerenda erant, sufficere arbitratus. Et quidem etiam ipsa imago virtutis, suam quamdam habet venustatis decorisque claritatem, ut quidquid in ea cernitur, eius merito venustum credatur et decorum.