monumenta.ch > Hieronymus > 52 > sectio 11 > sectio 17 > sectio 15 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 5
Quod et visio Ezechielis non tacuit, qui eorum, quae praecedebant et sequebantur Christum, eamdem confessionem esse asseruit: sanctorum quippe Veteris et Novi Testamenti in eo distinguitur fides, quod isti iam sibi gaudent impleta, quae illi exspectabant et desiderabant implenda. Sit ergo venerabilis imago virtutis, dum sine fide et dilectione substantia virtutis esse non possit.