monumenta.ch > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 6
Et utinam inveniatur in nobis, qui vel virtutis imaginem teneat! Quis enim virtutem amplectitur ipsam? Quis etiam umbras virtutum induit, quibus videmus floruisse gentiles, licet eis subtracto Christo, verae beatitudinis non apprehenderint fructum? Quis Themistoclis diligentiam, Frontonis gravitatem, continentiam Socratis, Fabricii fidem, innocentiam Numae, pudicitiam Scipionis, longanimitatem Ulyxis, Catonis parcitatem, Titi pietatem imitatur? Quis non cum admiratione veneratur? Probitas siquidem laudatur, et alget.