monumenta.ch > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 7
(IUVEN., I, 74.) Porro praedicti, et consimiles magni quidem et laudabiles viri, quasi quaedam saeculorum suorum sidera splenduerunt, illustrantes tempora sua, praeambuli coaetaneorum suorum in id iustitiae et veritatis, quod dispositione divina illuxerat eis. Sic quoque in successionibus populi fidelis, nunquam humano generi ad noctis suae tenebras, caecitatisque molestias depellendas, sua sidera defuerunt, viri quidem virtutis titulo nobiles, magnorumque operum fulgentes insignibus, quorum exemplis ad cultum iustitiae semper alii provehantur.