monumenta.ch > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 8
Nonne Abel innocentiam docuit, Enoch munditiam actionis? Quid de longanimitate spei et operis non habuit Noe? Quid de obedientia fideliter implenda defuit Abrahae? Isaac coniugii castimoniam instruit, et Iacob laboris tolerantiam ostendit. Ioseph parricidas fratres boni retributione remunerat, eoque docet a bonis bona pro malis tribuenda.