monumenta.ch > Servius > 181 > 417 > 121 > 252 > 295 > 537 > sectio 10
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 10
Quid utriusque Testamenti referam Patres, quorum exempla sunt disciplina morum, et rectissima instituta vivendi? Hi quidem sunt in septem millibus virorum, quos sibi Dominus reservavit, ut non curvarent genua sua ante Baal, aut cuicunque vanitati prostituant animas pretiosas. Hi sunt qui inter insensatos habentur insani, quia alienae insaniae nolunt esse participes.