monumenta.ch > Livius > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Livius, Periochae, 59, 9
Seditiones a triumviris Fulvio Flacco et C. Graccho et C. Papirio Carbone agro dividendo creatis excitatae. Cum P. Scipio Africanus adversaretur fortisque ac validus pridie domum se recepisset, mortuus in cubiculo inventus est. Suspecta fuit, tamquam ei venenum dedisset, Sempronia uxor hinc maxime quod soror esset Gracchorum cum quibus simultas Africano fuerat. De morte tamen eius nulla quaestio acta. Defuncto eo acrius seditiones triumvirales exarserunt.