monumenta.ch > Plinius Minor > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius Minor, Epistulae, 6, 1, 1
Quamdiu ego trans Padum tu in Piceno, minus te requirebam; postquam ego in urbe tu adhuc in Piceno, multo magis, seu quod ipsa loca in quibus esse una solemus acrius me tui commonent, seu quod desiderium absentium nihil perinde ac vicinitas acuit, quoque propius accesseris ad spem fruendi, hoc impatientius careas.