monumenta.ch > Plinius Minor > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius Minor, Epistulae, 9, 19, 1
Significas legisse te in quadam epistula mea iussisse Verginium Rufum inscribi sepulcro suo: Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondamimperium asseruit non sibi sed patriae. Reprehendis quod iusserit, addis etiam melius rectiusque Frontinum, quod vetuerit omnino monumentum sibi fieri, meque ad extremum quid de utroque sentiam consulis.