monumenta.ch > Plinius Minor > sectio 4
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Plinius Minor, Epistulae, 9, 39, 4
Velim ergo emas quattuor marmoreas columnas, cuius tibi videbitur generis, emas marmora quibus solum, quibus parietes excolantur. Erit etiam faciendum ipsius deae signum, quia antiquum illud e ligno quibusdam sui partibus vetustate truncatum est.