monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 46 > Content bsbClm17134 > sectio 13 > sectio 2 > sectio 74 > sectio 8 > 13 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 2, 4
PORCI LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen fugientium cogeremus? Rumori terga vertitis? sciamus saltem, qualis sit iste quem fugimus. Vix illud victoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen nomini nostro detractum est: iam Lacones, an fugeremus, deliberavimus. 'At enim moriemur.' quantum ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo, quam ne revertar. Arma nobis fabulae excutiunt? Nunc, nunc pugnemus; latuisset virtus inter trecenos. 'Ceteri quidem fugerunt.' si me quidem interrogatis, quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar: electi sumus, non relicti.