monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 2, 6
O grave maiorum virtutis dedecus: Lacones se numerant, non aestimant! Videamus, quanta turba sit, ut habeat certe Sparta etiamsi non fortes milites at nuntios veros. Ita ne bello quidem sed nuntio vincimur? merito hercules omnia contempsit quem Lacones audire non sustinent. Si vincere Xersen non licet, videre liceat; volo scire, quid fugiam. Adhuc non sum ex ulla parte Atheniensium similis, non muris nec (e)ducatione; nihil prius illorum imitabor quam fugam?