monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 2, 8
BLANDI. Referam praecepta matrum, 'aut in his aut cum his'? minus turpe est a bello inermem reverti quam armatum fugere. referam captivorum verba? captus Laco 'occide' inquit, 'non servio'. non potuit capi, si fugere voluisset. Describite terrores Persicos; omnia ista, cum mitteremur, audivimus. Videat trecentos Xerses et sciat, quanti bellum aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Revertamur ne nuntii quidem nisi novissimi? Quis fugerit, nescio; hos mihi Sparta commilitones dedit. Descriptio Thermopylarum. nunc me delectat quod fugerunt treceni; angustas mihi Thermopylas fecerunt.