monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3 > sectio 22 > sectio 6 > sectio 19 > sectio 23 > sectio 8 > sectio 10 > sectio 19 > sectio 17 > 13 > sectio 10
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 2, 10
Divisio. Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid, quod vos excitare posset, (sed) ut sciretis, quam nitide Fuscus dixisset vel quam licenter. ipse sententiam (non) feram: vestri arbitrii erit, utrum explicationes eius luxuriosas putetis an † ut poetas † Pollio Asinius aiebat hoc non esse suadere (sed) lascivere. recolo nihil fuisse me iuvene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alius alia inclinatione vocis velut sua quisque modulatione cantabat. at quia semel in mentionem incidi Fusci, ex (ordine) omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiamsi nihil occurrerit, quod quisquam alius in his suasor(iis) dixerit.