monumenta.ch > Hieronymus > sectio 48 > sectio 1 > sectio 8 > sectio 23 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 2, 11
Divisione autem (in) hac suasoria FUSCUS usus est illa volgari, ut diceret non esse honestum fugere, etiam si tutum esset. deinde, aeque periculum esse fugere et pugnare. novissime, periculosius esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugientibus et hostes et suos. CESTIUS primam partem sic transit, quasi nemo dubitaret, an turpe esset fugere. deinde illo transit, an non esset necesse. haec sunt, inquit, quae vos confundunt, hostes, sociorum (fuga, vestra ipsorum) paucitas. Non quidem (in) hac suasoria sed in hac materia disertissima illa fertur sententia DORIONIS, cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam, quod puto etiam apud Herodotum esse: (ARISTOPOIEISTHE OS EN AIDOU DEIPNESOMENOI. ***)