monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 2, 14
Sed ut revertar ad Leonidam et trecentos, pulcherrima illa fertur GLYCONIS sententia: *** In hac ipsa suasoria non sane refero memoria (dignam) ullam sententiam Graeci cuiusquam nisi DAMAE: POI FEUKSESTHE, OPLITAI, (EPI TA) TEICHE; De positione loci eleganter dixit HATERIUS, cum angustias loco facundissime descripsisset: natus trecentis locus. CESTIUS, cum descripsisset, quos (honores) habituri essent, si pro patria cecidissent, adiecit: per sepulchra nostra iurabitur. NICETES longe disertius hanc phantasiam movit et adiecit: *** nisi antiquior Xerses fuisset quam (ut) Demosthenes ORCHON hic diceret. *** hanc suam dixit sententiam aut certe non deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci et tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo positas sed adversas hostibus: ***