monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 2, 18
SAENIANUS multo potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis, maria vinculis; Lacones, nisi succurritis, mundus captus est. Decentissimi generis stultam sententiam referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius fabulis memoria dignissimis aliquis (delectetur. is huius) suasoriae occasione sumpsit contradictionem: 'at' inquit 'trecenti sumus' et ita respondit: trecenti, sed viri, sed armati, sed Lacones, sed ad Thermopylas. numquam vidi plures trecentos.