monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > sectio 1 > sectio 5 > sectio 3 > sectio 21
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 2, 21
Sed ut ad Thermopylas revertar, DIOCLES CARYSTIUS dixit: *** APATURIUS dixit *** CORVO (rhe)tori testimonium stuporis reddendum est, qui dixit: quid(ni), si iam Xerses ad nos suo mari navigat, fugiamus, antequam nobis terra subripiatur? hic est Corvus, qui, cum temperaret scholam Romae, Sosio illi, qui Iudaeos subegerat, declamavit controversiam de ea, quae apud matronas disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accusatur rei publicae laesae. in hac controversia sententia eius haec ridebatur: inter pyxides et redolentis animae medicamina constitit mirata contio.