monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 5, 6
ARGENTARIUS his duobus contentus fuit: aut non venturum Xersen aut non esse metuendum, si venerit. his solis institit et illud dixit quod exceptum est: 'tollite' inquit 'tropaea'; si vicisti, quid erubescis? si victus es, quid imperas? locum movit non inutiliter: iudicare quidem se neque Xersen neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi, sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc venturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.