monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 5, 7
BLANDUS dixit: repleat ipse prius Atho et maria in antiquam faciem reducat. apparere vult posteris quemadmodum venerit: appareat quemadmodum redierit. TRIARIUS omni dimissa divisione tantum exultavit, quod Xersen audiret venire: adesse ipsis novam victoriam, nova tropaea. SILO POMPEIUS venusto genere sententiae usus est: 'nisi tollitis' inquit 'tropaea, ego veniam'; hoc ait Xerses: nisi haec tropaea tollitis, alia ponetis.