monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 5, 8
Alteram partem solus GALLIO declamavit et hortatus ad tollenda tropaea dixit gloriae nihil detrahi: mansuram enim memoriam victoriae, quae perpetua esset. ipsa tropaea et tempestatibus et aetate consumi. bellum suscipiendum fuisse pro libertate, pro coniugibus, pro liberis; pro re supervacua et nihil nocitura, si defieret, non esse suscipiendum. hic dixit utique venturum Xersen et descripsit adversus ipsos deos tumentem; deinde, habere illum magnas vires: neque omnes illum copias in Graeciam perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse. timendam esse fortunae varietatem. exhaustas esse Graeciae vires nec posse iam pati alterum bellum; illi esse immensam multitudinem hominum. hoc loco disertissimam sententiam dixit, quae vel in oratione vel in historia ponatur: diutius illi perire possunt quam nos vincere.