monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 36
Niger Bruttedius cum ageret, obiecit Syriaco, quod causam non posuisset, et [non] institit assidue, quare non appa(re)ret, quomodo servus sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. cum responderet Syriacus, ait: primum non apud eundem praeceptorem studuimus: tu Apollodorum habuisti, cui semper narrari placet; ego Theodorum, cui non semper. deinde quaeris, Niger, quare ego non narraverim: ut ista narrares, feci. et contra Maximum Stertinium, a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos XII in officio tuo fui; dic, quid in domo tua peccaverim. sed haec est consuetudo vestra: iniuriam vocatis finem servitutis. tamdiu vobis cordi sumus quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta, magnis [et] excepta clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui.