monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 20
De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est, utrumne aliquid deberet dici in novercam an nihil. PASSIENUS et ALBUCIUS et praeter oratores magna novorum rhetorum manus in hanc partem transit. fuerunt et qui in novercam inveherentur; fuerunt et illi, qui non quidem palam dicerent sed per suspiciones et figuras; quam rem non probabat PASSIENUS et aiebat minus verecundum esse aut tolerabile infamare novercam quam accusare. quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. LATRO illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. et cum descripsisset +ingenti+ spiritu titubantem et inter cog(it)ationem fratris occidendi concidentem, dixit: noverca, aliud quaere in privignum tuum crimen: hic parricidium non potest facere.