monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 3, 1
CESTI PII. Dic, quid commiserim. nescis? certe nec secreta te fallunt. Dimittite: intellegetis, cui paraverim. Dic, quid ante commiserim, nisi forte contentus es reo obicere parricidium, parricidae nihil. ARGENTARI. Volo mori, quia reus fui. 'quid ergo? nemo reus vivet? ' vivet quoi sordidatus adsederit pater. Revertar ad venenum, quoniam iniqua fortuna nullo me periculo defungi semel passa est. ALBUCI SILI. 'Quare ergo non moreris? ' non iuvat me mori, si quem alium iuvat. Ut intervenit, in illas cogitationes abii: 'ergo quisquam tam infelix fuit? ergo quisquam me magis odit quam ego? ' misereri mei coepi.