monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 4, 4
HISPO ROMANIUS illam movit quaestionem: an lex de alendis parentibus non pertineret ad matres [ut] vivis patribus. filius, inquit, familiae nulli poterit servire nisi patri; omni alia servitute liber est. puta enim te alumenta petere ab eo quem pater mittat peregre, quem navigare iubeat: primae partes sunt patris, secundae matris. ALBUCIUS non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen, ut et iuris adiungeret *** et matris prius esse patris officium. SILO POMPEIUS illam fecit quaestionem: an, quotiens duobus communio esset, potestas eius tota fieret qui praesens esset. puta, inquit, servum te esse communem: huic domino servies, qui praesens est. puta fundum esse communem: is fructus percipiet, qui praesens est. illam quaestionem huic duram subiecit: an nunc pater nullum ius in filium habeat. quomodo, inquit, iura civis non habet qui liberi hominis non habet, (ita qui civis non habet) patris habet. (si) ille nullam in te potestatem habet, mater in totius legis possessione est. iam non commune illi ius in te sed proprium est.