monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 4, 5
VARIUS GEMINUS sic divisit: an non semper filius cogi possit, ut matrem alat; deinde, an nunc cogendus non sit. non semper, inquit, filius cogitur: transeo illos qui non possunt, aegros et inutiles; aliquis ad propellendum hostem proficiscitur, in cuius unius militia posita est salus publica: hunc retinebit mater? puta legatum de summa rei publicae, puta (de pactione) foederis: huic (manus) mater iniciet? (et) per partes comparando utrumque officium, ille, inquit, peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter civis; ille alligatus, tu soluta es. at tu caeca es: ille hoc infelicior quod videt. quid enim? videt catenas suas et caedes et volnera et cruces eorum, qui non redimuntur. 'at periculosum est. ' quam multi nihil pro patribus periculosum putarunt! (In epilogis vehemens fuit APOLLONIUS Graecus: at periculosum est:) nihil non; et domi manere et flere.