monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 4, 7
idem postea, cum videret a clientibus Catonis, rei sui, Pollionem Asinium circumventum in foro cae(di), imponi se supra cippum iussit, erat enim parvolus statura, propter quod etiam Catullus in hendecasyllabis vocat illum 'salaputium disertum', et iuravit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam. nec umquam postea Pollio a Catone advocatisque eius aut re aut verbo violatus est. solebat praeterea excedere subsellia sua et impetu latus usque in adversariorum partem transcurrere. et carmina quoque eius, quamvis iocosa sint, plena sunt ingentis animi. dicit de Pompeio: digito caput uno scalpit, quid credas hunc sibi velle virum.