monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Seneca Maior, Controversiae, 7, 4, 10
Multis compositio belle sonantis sententiae imposuit; itaque memini LATRONEM PORCIUM, ut exprobraret hanc audiendi scholasticis neglegentiam, maxime quia TRIARIUS compositione verborum belle cadentium multos scholasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam controversia, cum magna phrasi flueret et concitata, sic locum clusisse: inter sepulchra monumenta sunt. et cum scholastici maximo clamore laudarent, invectus est in eos, ut debuit, et hoc effecit, ut in relicum etiam quae bene dicta erant tardius laudarent, dum insidias verentur. GLYCON dixit: παράθει, μῆτερ, ἑπιλαβοῦ τέκνον· ταλαίπωσε, οὐδὲ βλέμεις, ἄν κρατήσης. εἴ μέ, φησιν, οὐ τρέφεις, ἐπίμεινον ἵνα δάψῃς. HYBREAS in hac controversia dixit: τέκνον, κἄν με φεύγῃς, καταλήψομαί σε ἐπαιτοῦσα. hoc quibusdam corruptum videbatur. ROMANIUS tamen ***