monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 5, 8
in hac controversia +et duo+ tres rei; noverca enim procuratori coniungitur. itaque a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia unum deberet crimen defendere, duo obicere: et adulteri et caedis. Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant; itaque, ne modum excedam, praeteribo. Circa vulnus novercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas, immo multi ineptas. prius illa, quae belle dicta sunt, referam.