monumenta.ch

Hrabanus Maurus Hrabanus Maurus, De Universo, 13, 6, 13
Mirra vel Mara, quod interpretatur amaritudo, id est, littera legis: est autem locus, in quo aquas, acto ligno, Moyses in dulcem vertit saporem. Unde legitur in Exodo: Venerunt filii Israel in Myrrha vel Mara, et non poterant bibere aquam de Myrrha vel Mara, quia amara erat. Rafidim locus in deserto iuxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae, cognominatusque est tentatio: ibi et Iesus adversus Amalec dimicat prope Faran.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below