monumenta.ch

Hrabanus Maurus Hrabanus Maurus, De Universo, 7, 3, 4
Nam filii ex libero et ancilla servilis conditionis sunt: semper enim qui nascitur, deteriorem parentis statum sumit. Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas coniugii, idem pueri a pube. Adoptivus filius est, qui aut patre iusto aut avo aut proavo cuius potestate per mancipationem est traditus in alienam potestatem, qui utriusque fert nomen, ut Fabius Emilius, vel Scipio Paulinus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below