monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 2, 4
Breves vero sunt syllabae quae horum nihil habuerint; quod vero quidam inter longas syllabas non annumerant, dum autumant, cum correpta vocalis excipitur a duplici littera z ut Mezentius, aut a duabus consonantibus, ut acre vel acris, falluntur. Nam et z quoties in eadem parte orationis brevem sequitur vocalem, potest eam producere, si ita voluerit poeta, ut gaza.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below