monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 9, 1
Pes est syllabarum et temporum certa dinumeratio: dictus inde, quod hoc quasi pedali regula ad versum utimur mensurandum. Sunt autem pedes disyllabi quatuor, trisyllabi octo, tetrasyllabi sedecim, singuli nominatim distincti; at qui ex his geminatis accrescunt sine nomine generaliter συζυγίαι, id est, coniugationes dicuntur; unde fit, omnes pedes a disyllabis usque ad hexasyllabos centum viginti quatuor colligi, de quibus in Donato plenissime, quisquis velit, inveniat; sed nos in praesenti opusculo disyllabos tantum et trisyllabos meminisse sufficiat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below