monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 14, 7
Quod ideo magis r littera quam caeterae consonantes patitur, quae quia durius naturaliter sonat, durior efficitur, cum ab aliis consonantibus excipitur, atque ideo sonus ei vocalis apponitur, cuius temperamento eius levigetur asperitas: quod etiam in cantilenis Ecclesiasticis saepe in eadem r littera facere consueverunt, qui antiphonas vel responsoria, vel caetera huiusmodi, quae cum melodia dicuntur, rite dicere norunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below