monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 15, 1
Attamen intuendum est nobis, quia et auctoritas nonnunquam et necessitas metricae disciplinae regulas licite contemnit. Necessitas quidem in his verbis, quae non aliter in versu poni possunt, ut sunt ea quae quatuor syllabas breves habent, ut Italiam, basilica, religio; vel tres primas breves, ut reliquiae; vel unam in medio brevem, ut veritas, trinitas, quae neque dactylum consuetum, neque spondeum facere possunt, quod in propriis nominibus maxime solet evenire.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below