monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 22, 1
Metrum iambicum tetrametrum Colophon, quod Anacreontium dicunt, recipit anapestum, duos iambos et semipedem; quo usus est Prosper Tyro in principio exhortationis ad coniugem, ita dicens:
Age iam, precor, mearum
Comes irremota rerum
Trepidam brevemque vitam
Domino Deo dicamus.
Celeri vides rotatu
Rapidos dies meare,
Fragilisque membra mundi
Minui, perire, labi.
Fugit omne quod tenemus,
Neque fluxa habent recursum,
Cupidasque vana mentes
Specie trahunt inani.
Ubi nunc imago rerum est,
Ubi sunt opes potentum,
Quibus occupare captas
Animas fuit voluptas?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below