monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 4, 68
{XII} Et hactenus quidem Cycladas servant, ceteras quae secuntur Sporadas. sunt autem Helene, Phacusa, Nicasia, Schinusa, Pholegandros et a Naxo XXXVIII p. Icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longitudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea vocitata Doliche et Macris et Ichthyusa. sita est ab exortu solstitiali Deli L|ol eademque a Samo ol|XXXV, inter Euboeam et Andrum X passuum freto, ab ea Geraestum CXIID passuum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below