monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 4, 103
{XVI} super eam haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente XXX. reliquarum nulla CXXV amplior circuitu proditur. sunt autem XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII Haemodae, XXX Hebudes et inter Hiberniam ac Britanniam Mona, Monapia, Riginia, Vectis, Silumnus, Andros, infra vero Samnis et Axanthos et ab adversa in Germanicum mare sparsae Glaesiae, quas Electridas Graeci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below