monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 10, 153, 4
inquit? Hoc sequitur. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Uno verbo Legem absolvit, Legis accusatorem damnavit. Auctoritatem Apostoli contra me proferebas, o Manichaee, et dicebas mihi, cum Legem reprehenderes, Ecce Audi Apostolum, lege Apostolum: Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Iactabas te, clamabas, dicebas, Audi, lege, vide: ista dixeras, et iam verso tergo ire cupiebas. Exspecta, audivi te, audi me: imo nec ego te, nec tu me; sed ambo simul audiamus Apostolum, qui solvit se, et alligat te. Quid ergo dicemus, inquit? Lex peccatum est? Hoc dicebas, Lex peccatum est, hoc nempe dicebas. Ecce audisti quod dicebas, audi quod dicas. Legem Dei peccatum esse dicebas, quando eam caecus et improvidus reprehendebas. Errasti: vidit Paulus errorem tuum. Quod dicebas, ipse dixit. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Quod dicebas, hoc dicimus? Lex peccatum est? Absit. Si Apostoli sequebaris auctoritatem, appende verbum, et cape inde consilium. Audi, Lex peccatum est? Absit. Audi, Absit. Si Apostolum sequeris, si eius auctoritatem plurimi pendis, audi, Absit: et quod sentiebas, a te absit. Quid ergo dicemus? Quid dicemus? quia dixi, Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; quia dixi, Evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur; quia dixi, Serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae: Lex peccatum est? Absit. Quare ergo, Apostole, tanta illa dixisti?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below