monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 12, 72
{XXXVI} Ergo transit in mastichen, quae et ex alia spina fit in India itemque in Arabia; lainam vocant. sed mastiche quoque gemina est, quoniam et in Asia Graeciaque reperitur herba a radice folia emittens et carduum similem malo, seminis plenum ac lacrimae, quae erumpit incisa parte summa, vix ut dinosci possit a mastiche vera. nec non et tertia in Ponto est, bitumini similior, laudatissima autem Chia candida, cuius pretium in libras #img|denarius.gif|img X, nigrae vero img|denarius.gif|img# II. Chia e lentisco traditur gigni cummium modo. adulteratur ut tura resina.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below