monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 12, 97
{XLIII} probatur recens maxime et quae sit odoris longissimi gustuque quam minime fervens potiusque lento tepore leniter mordens, colore purpurae, quaeque plurima minimum ponderis faciat, brevi tunicarum fistula atque non fragili. ladam vocant talem barbaro nomine. alia est balsamodes, ab odore simili appellata, sed amara ideoque utilior medicis, sicut nigra unguentis. pretia nulli diversiora, optimae in libras #img|denarius.gif|img L, ceteris img|denarius.gif|img# V.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below