monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 12, 118
{LIV} et sarmenta quoque in merce sunt. DCCC HS amputatio ipsa surculusque veniere intra quintum devictae Iudaeae annum; xylobalsamum vocatur et coquitur in unguentis. pro suco ipso substituere officinae. corticis etiam ad medicamenta pretium est. praecipua autem gratia lacrimae, secunda semini, tertia cortici, minima ligno.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below