monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 13, 53
{XI} et maioris cedri duo genera. quae floret, fructum non fert, fructifera non floret, et in ea antecedentem fructum occupat novus; semen eius cupresso simile. quidam cederlaten vocant. ex hac resina laudatissima. maximae vero ipsi aeternitas, itaque et simulacra deorum ex ea factitaverunt. cedrinus est Romae in delubro Apollo Sosianus Seleucia advectus. cedro similis in Arcadia est arbor, in Phrygia frutex vocatur cedris.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below