monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 13, 92
{XXIX} exstat hodie M. Ciceroni in illa paupertate et (quod magis mirum est) illo aevo empta HS D. memoratur et Galli Asini HS | X|. venumdata sunt et duae ab Iuba rege pendentes, quarum alteri pretium fuit HS |XII|, alteri paulo minus. interiit nuper incendio a Cethegis descendens, HS |XIII| permutata, latifundii taxatione, si quis praedia tanti mercari malit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below