monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 14, 95
{XVI} sic quoque postea diu transmarina in auctoritate fuerunt et ad avos usque nostros, quin et Falerno iam reperto, sicut apparet ex illo comico versu:
Quinque Thasi vini depromam, bina Falerni.
P. Licinius Crassus L. Iulius Caesar censores anno urbis conditae DCLXV edixerunt, ne quis vinum Graecum, Aminniumque octonis aeris singula quadrantalia venderet. haec enim verba sunt. tanto vero Graeco vino gratia erat, ut singulae potiones in convictu darentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below