monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 14, 97
{XVII} quid? non et Caesar dictator triumphi sui cena vini Falerni amphoras, Chii cados in convivia distribuit? idem Hispaniensi triumpho Chium et Falernum dedit, epulo vero in tertio consulatu suo Falernum, Chium, Lesbium, Mamertinum, quo tempore primum quattuor genera vini adposita constat. postea ergo reliqua omnia in nobilitatem venere et circiter DCC urbis annum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below