monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 17, 9
{I} nunc ergo dicemus, quonam maxime modo tantum ex his vectigal contingat, veram colendi rationem absolutamque prodituri, et ideo non volgata tractabimus nec quae constare animo advertimus, sed incerta atque dubia, in quibus maxime fallitur vita. nam diligentiam supervacuis adfectare non nostrum est. ante omnia autem [in universum et] quae ad cuncta arborum genera pertinent in commune de caelo terraque dicemus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below