monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 17, 45
{IV} Quae pingues esse sentiuntur, ex his praecipua alba. plura eius genera: mordacissimum quod supra diximus. alterum genus albae creta argentaria est. petitur ex alto, in centenos pedes actis plerumque puteis, ore angusto, intus, ut in metallis, spatiante vena. hac maxime Britannia utitur. durat annis LXXX, neque est exemplum ullius, qui bis in vita hanc eidem iniecerit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below