monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 17, 59
{X} Ac pleraque ex his natura ipsa docuit et in primis semen serere, cum decidens exceptumque terra vivesceret. sed quaedam non aliter proveniunt, ut castaneae, iuglandes, caeduis dumtaxat exceptis; et semine autem, quamquam dissimili, ea quoque, quae aliis modis seruntur, ut vites et mala atque pira. namque his pro semine nucleus, non, ut supra dictis, fructus ipse. et mespila semine nasci possunt. omnia haec tarda proventu ac degenerantia et insito restituenda, interdumque etiam castaneae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below