monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 17, 77
{XV} Atinias ulmos autumno serere utilius, quia carentes semine plantis seruntur. in arbustum quinquennes sub urbe transferunt aut, ut quibusdam placet, quae vicenum pedum esse coeperunt. sulco, qui novenarius dicitur, altitudine pedum III, pari latitudine et eo amplius circa positas pedes terni undique e solido adaggerantur. arulas id vocant in Campania. intervalla ex loci natura sumuntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below